monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 45
{XXIV} Nunc circa aegritudines sermo de vinis erit. saluberrimum liberaliter genitis Campaniae quodcumque tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit validum. utilissimum omnibus sacco viribus fractis. meminerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi fecerit. misceri plura genera omnibus inutile, saluberrimum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce condita quis non et validus expaverit?